Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.35
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 32. Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. Aliud versus iste inchoasse, aliud subjunxisse sentitur. Deus meus, aggressus est dicere nescio quid exorativum, et subjunxit ei exitum inopinatum, impolluta via ejus. Nam si propositio sequentibus concordaret, Dei mei dicturus erat, non Deus meus. Quae figura dicitur paraprosdoxia, Latine inopinatus exitus, cum aliud proponitur, aliud explicatur. Impolluta via ejus significat semitam ejus esse purissimam. Sive hoc ad incarnationem pertinet Verbi, quam constat pollutionem non habuisse peccati. Sequitur, eloquia Domini igne examinata. Flamma fidei, lex superna discutitur, quando sciendi desiderio divina eloquia perquiruntur. Sic et Jeremias propheta eloquia Domini mirifica definitione conclusit dicens: Nonne verba mea sicut ignis, dicit Dominus, et sicut securis concidens petram (Jer. XXIII, 29)? Addita est quoque generalis promissio, ut animos relevaret humanos: ne putaretur protectionem non mereri, qui a peccato non fuisset immunis. Dicendo enim, omnium sperantium in se, nullus exceptus est, nisi qui in eum sperare neglexerit. Qui versus brevissimus laudum definitionibus explicatur.