Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.37
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 34. Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. Ventum est ad ordinem tertium, ubi potentiam suam Dominus Salvator exponit. Quod ait: Praecinxit me virtute, et dignitatem significat et fortitudinem. Quod utrumqne ipsi convenire manifestum est, qui potestate virtutis suae …udicaturus est mundum. Convenienter autem sequitur, posuit viam meam, id est constabilivit atque firmavit, ut nulla saeculi ambitione moveretur. Immaculatam vero viam dicit, vitam purissimam sine sorde delicti, quam ille solus ambulavit, qui peccata non habuit. Sed has omnes allegoricas tropicasque locutiones quae dictae sunt, sive quae sequentur, ad incarnationem Domini convenienter aptamus.