Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.41
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 38. Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Incarnationis suae gloriosissimos actus, qui monstrandi erant conversatione sanctissima, dicit esse dilatatos. Vestigia vero viam informationis ostendunt, quam firmissimam reliquit apostolis, ubi ipse gressus imprimens sanctis actibus ambulavit. Haec ergo vestigia ab inimicis infirmanda jure denegavit, quia licet se ventosa mundi procella commoverit, ejus tamen vestigia movere non potuit, quae ille ne Petrus in mari mergeretur …xa solidavit.