# In Psalterium Expositio 1.17.44

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.17.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.17.44

Vers. 42. Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Duplicia legis sacramenta versus iste complexus est. Primum est quod dorsum conversionem eorum significat qui ex resistentibus ejus nomini, in salutiferam victoriam fugati, emerserunt subito Christiani, ut Paulus apostolus de persecutore saevissimo, post Domini increpationem apparuit repente discipulus. Secundum est quod odientes se disperdendos esse denuntiat, qui in perfidiae suae obstinatione manserunt; sicut de Judaeis animadvertendum est, qui impia voce dixerunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
