Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.45
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 43. Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Clamores dicit irritos, quos impii in illa judicatione missuri sunt; sicut in Evangelio de damnandis ait: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 42). Clamores enim isti salvos facere nequeunt, qui salutis auctorem hic temnendum esse decreverunt. Nec erat qui salvos faceret: propter diabolum dicit, quo imminente deliquerunt. Quis enim tales facturus est salvos, cum instigator et princeps eoram sit primus ipse damn…ndus? Sed hi cum viderint spem suam in diabolo corruisse, clamabunt quidem ad Dominum, sed non exaudiet eos: quoniam infructuosa illic agnoscitur poenitudo, ubi jam est justa damnatio.