# In Psalterium Expositio 1.17.46

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.17.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.17.46

Vers. 44. Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos. Ubi est illa lingua grandiloqua et ventosa superbia? Usque ad pulverem se comminuendos intelligant. qui Domino pravis mentibus contradicere moliuntur. Et ne putent se quamvis detritos posse quiescere, addidit, ante faciem venti; ut quiescere non possint, cum fuerint imminuti. Bene autem luto platearum comparat peccatores, quod fetidissimis sordibus inquinatur, nec excipitur a conculcatione populi, ut semper ejus fetor iteretur. Delebo eos, id est de medio tollam, quod pertinet ad lutum platearum Vim quoque ipsam comparationis intellige: ait enim, ut lutum platearum, quod facile tollitur, quia mollissimum comprobatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
