# In Psalterium Expositio 1.17.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.17.5

Vers. 2. Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus; Deus meus adjutor meus. Juste dicit Dominum firmamentum suum, quoniam ab ipso concessum est ut inimicis suis in acie firmus assisteret, et vivaci animositate pugnaret. Et refugrum meum. Utique, quando, cum fuit opus consilio, refugit ad tractatum, et invenit Divinitate monstrante, quod eum poterat adjuvare. Merito autem liberatorem suum Dominum profitetur, qui eum de saevissimi regis Saulis ira tanquam de inferni ore liberavit. Deus meus adjutor meus. Praestitorum suavitate pellectus, in summam repetit superiora quae dixit: quia ubique ipse adfuit, eumque virtutis suae munimine custodivit. Sed considera quod ita percurrit singula, ut suis meritis non praesumat applicare collata.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
