Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, adjutor meus. Confidenter jam postulat, qui de Domini gratia post beneficiorum exempla praesumit. Nam de futuro fiducialiter sperare se dicit, qui eum in praeteritis senserat adjutorem. Protector meus. Hoc ad eum pertinet custodiendum, qui adversariorum appetebatur insidiis. Quod autem hic dixit, cornu salutis suae Dominum, ad inimicos pertinet dissipandos. Cornua enim sunt arma belluarum, quibus salutem suam solerti concertatione defendunt. Adjutor meus. Dulcedo beneficii repetitionem fecit esse verborum; supra enim eodem vocabulo nuncupavit, quem hic iterum nominat adjutorem.