Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Dolores inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. Fiat hujus versiculi compaginatio praeposterate verborum, ut melius hic sensus nobis possit aperiri. Circumdederunt me dolores inferni: de paganis dicit, qui erunt dolores inferni, id est qui in inferno debito dolore torquendi sunt. Praeveniri vero dicimus, quando aliquid nos anticipare dignoscitur, ut est ille reatus originalis peccati qui nos, antequam nascamur, ab ipso conceptu reddit obnoxios: unde in quinquagesimo psalmo propheta dicturus est: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delinit peperit me mater mea (Psal. L, 7). Vir enim justus merito se praeventum dicebat, qui reatum suum antecessisse cognoverat. Sed quemadmodum ab his fuerit liberatus subter exponit.