Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.18.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Timor Domni, sanctus permanens in saeculum saeculi. Videamus quid sibi velit ista defini· tio. Deum timere non trepida confusio, sed imperturbata constantia est, cujus status nulla temporali conversione mutatur, sed ia idipsum sinceritate bonae conscientiae perseverat Nam humana formido cum tempore commutator, et pon est sancta, quia non potest esse proficua; timor autem Dei nihil perturbationis habet. Nam licet recte auctorem suum timeat, scit vere supplicantibus misericordem esse, qui judicat. In omni ergo sanctitate versatur qui suum judicem et timere cognoscitur et amare. Mixta enim cum pavore dilectio, timor est Domini, qui uso sacculari reverentia nuncupatur.