Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.18.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus et redemptor meus. Dicit quando eloquia oris ejus Domino placere praevaleant; videlicet, si a vitiis quae superius dixit, reddatur alienus; propter illud quod dicitur peccatori: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Quae est autem meditatio cordis, quae potest ad Dominum pervenire? Spes, charitas, et fides, quae utique digna sunt Deo. Illa enim merentur in conspectu ejus ascendere, quae ipse cognoscitur approbare. Adjutorem vero suum dicit in bonis, redemptorem a malis, ut nemo suis meritis applicet quod coelesti largitate susceperit.