Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.18.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Negando nullos esse sermones neque loquelas quas apostoli reticuissent, illud videtur praedicare quod linguis erant omnium gentium divina inspiratione locuturi. Sermones quippe ipsorum et loquelae per orbem terrarum praedicationis libertate sonuerunt. Sermones pertinent ad communes narrationes, loquelas ad publicas suasiones; quod utrumque apostolos fecisse certissimum est.