# In Psalterium Expositio 1.18.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.18.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.18.9

Vers. 7. Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas. Ventum est ad secundam narrationem: ibi per sex versus singulae res diversa laude definiuntur. Haec septima est species definitionis quam Graeci κατά μεταφοράν, Latini per translationem dicunt, cum rem aliquam sub brevi praeconio quae sit ostendimus. Nunc ad singula veniamus. Lex enim illa, quam per Moysen dedit, irreprehensibilis est, quia perfecta veritate consistit, quae per Dominum Salvatorem non reprehensa, sed potius probatur impleta; ait enim in Evangelio: Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Et ne esset nobis rigoris ejus perniciosa desperatio, adjunxit, convertens animas, Illius enim districtionis metus errantem corrigit, et ad Christi gratiam facit recurrere, cum spem in suis coeperint meritis non habere

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
