Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.19.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem psalmus David. Jam quia tituli verba nola sunt, de textu psalmi aliquid disseramus: ut gratius possit accipi, quando breviter ejus intentio probatur agnosci. Futurorum igitur illuminatione propheta completus, per optativum modum evenire prospera sanctae deprecatur Ecclesiae, quae illi per adventum Domini certissime noverat esse ventura; et nimia charitate completus, illi optat prospera, cujus se membrum esse noscebat. Talia siquidem desideria beati semper appetunt, ut bona sua ibi posita indicent, ubi bene meritorum vota congaudent.