# In Psalterium Expositio 1.19.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.19.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.19.5

Vers. 3. Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Sacrificium sancte Ecclesiae, non hostia pecudum, sed iste ritus accipiendus est, qui nunc agitur corporis et sanguinis immolatione solemni, quem venturum praevidebat, non quem praetermittendum esse cognoverat. Sequitur, et holocaustum tuum pingue fiat. Holocausti nomine in illa prioris sacrificii similitudine perseverat. Holocaustum enim totum dicebatur incensum; quae nunc referenda sunt ad communionis nostra sanctissimam puritatem. Holocaustum enim per se combustum et aridum est: sed pingue fit atque jucundum, quando a gratia Divinitatis assumitur [mss. A., B., F., absumitur].

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
