# In Psalterium Expositio 1.19.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.19.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.19.6

Vers. 4. Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Post diapsalma positum, venit ad ingressum secundum, adhuc optans Ecclesiae bona, quam sciebat constanter in orthodoxa religione mansuram. Dicit enim: Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, id est secundum intellectum quem habes de Domino Salvatore; ut eum credas unum ex Trinitate passum carne, et pro mundi liberatione in crucis patibulo pependisse, ipsum resurrexisse, ipsum sedere ad dexteram Patris, ipsum ad judicandum esse venturum. Addidit quoque: Et omne consilium tuum confirmet, scilicet ut mundi istius illecebras, contemplata Domini promissione despicias, et pericula praesentis saeculi non pavescas, dum futurae resurrectionis praemia laeta semper exspectas. Hoc est enim consilium sanctae matris Ecclesiae, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum credere Deum, a quo creata sunt omnia, et disponuntur universa. Haec bene confirmari propheta deprecatur in populo fideli, per quae novit eum ad aeterna pramia esse venturum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
