# In Psalterium Expositio 1.19.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.19.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.19.9

Vers. 7. Exaudiet illum de coelo sancto suo; in potentatibus salus dexteroe ejus. Exaudivit Filium Pater ab incarnatione suscepta, post resurrectionem videlicet, quando Spiritum sanctum de coelo misit apostolis, quem in terris mittendum esse promiserat. Et ut ipsum quoque in deitate sua omnipotentem esse monstraret t sequitur, in potentatibus salus dexterae ejus. Salus igitur, quam ipse condidit, potentatus noster esse dignoscitur: quando illa salus nec morbis afficitur, nec doloribus sauciatur, sed potentes nos efficit, cum in sua perennitate custodit. Sensus ergo talis est: Exaudiet Filium Pater de coelo sancto suo: quia in dextera ejus est salus, habens ex propria deitate, quod petere videtur ex carne.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
