# In Psalterium Expositio 1.2.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.1

Psalmus David. Quamvis in quibusdam codicibus nec iste psalmus habere titulum comprobetur, propter quod in Actibus apostolorum legitur, sicut in primo psalmo dictum est: Quare fremuerunt gentes, etc.: tamen si diligenter intendas, non videtur esse contrarium. Dicitur enim in primo psalmo positum, sed qui per inscriptionem tituli primus habendus est; est enim ipse atque idem secundus in ordine, primus in titulo. Quo exemplo quamplurima dicta sunt, quae cum sibi ad litteram discrepent, diligentius inquisita, unum esse monstrantur, ut est de concordia Evangeliorum campus ille latissimus. Quapropter Ecclesiarum cunctarum probabili usu receptum est, ut hinc magis incipiat exordium titulorum, quando inchoat ab increpatione Judaeorum. Et ideo consequens fuit habere causam titulum suum, quoniam a priore textu noscitur segregata. Sed quoniam dictum est quare titulum receperit ista divisio, nunc de verbis ipsius, praestante Domino, disseramus. Psalmus est hymnus alicujus metri lege compositus, qui ad similitudinem praedicti organi supernam nobis cognoscitur indicare Virtutem. David autem, quamvis conditor hujus universi operis inspiratione divina esse videatur, certis tamen locis congruenter apponitur. Sed quoniam interpretatio nominum, quemadmodum praefati sumus, res nobis secretiores indicare monstratur, sicut interpretes Hebraeorum nominum tradere maluerunt: David significat manu fortis, sive desiderabilis, quod nulli potest aptius convenire quam omnipotenti Christo, qui est veraciter fortissimus, et summo desiderio requirendus; quapropter David hic intelligendus est Dominus Christus, de cujus passione loquitur propheta: et ipse Dominus sua verba dicturus est; quod in subsequentibus psalmis creberrime reperitur, ut in appellatione David Dominus possit Christus intelligi. Et ne per haereticas contentiones Christiani animus fluctuet, quem oportet omnia veraciter fixeque credere, nominis ipsius definitionem auctoritate Patrum brevi satisfactione concludimus. Audiamus ergo beatum ac doctissimum Augustinum in evangelistae Joannis expositione dicentem (Tract. 78, in Joan.): Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua major est Pater; utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non Trinitas Deus; ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis, et caro. Qua veritate recognita, competenter mortiferos vitamus errores.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
