Latin
1.2.10.26 to 1.2.10.48
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.10.26-48
Unproofread scanNot analysed yet
Cui enim angelorum dixit aliquando: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. I, 3, 4, 5)? et caetera, quae de magnificentia Domini Christi textus ille proloquitur. Quapropter cessent vaniloquae disputationes, et Ariani dogmatis perfidia conquiescat. Hoc fides catholica, hoc sanitas mentis intelligit, ut unigenitus Filius a Patre, nec natura, nec tempore debeat, nec potestate separari. Operae quoque pretium est perpendere quemadmodum in his duobus versibus per verba Patris hominibus voluerit declarare quod est. Non enim poterat substantialiter per genus et differentias ad ejus proprium pervenire, quod magis creaturis quam Creatori videtur posse congruere. Nam quemadmodum supra ejus naturam genus aliquod praevalet reperiri, cum ipsum rerum omnium constet esse auctorem? Quapropter dissimilis est ista definitio illi definitioni quae substantialis vocatur, quae per habitas differentias descendit ad proprium. Substantialis enim ista dici non potest, quoniam quid sit Dei substantia nullatenus praevalet comprehendi. Potest tamen, sicut quibusdam visum est, definiri taliter Deus: Deus est substantia incorporea, simplex et incommutabilis. Nunc membra definitionis istius minutissimo perquiramus. Dicit enim primum: Ego autem constitutus sum rex ab eo. Sed et reges terrarum constituuntur a Domino. Addidit, Super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini. Electi sunt et prophetae, Ecclesiae praedicatores. Sequitur: Dominus dixit ad me. Filius meus es tu: dictus est et filius Israel, sicut in Exodo Pharaoni dicitur: Dixi tibi, Dimitte primogenitum filium meum Israel, et noluisti (Exod. IV, 23). Non est ergo quod personam unigeniti Filii adhuc evidenter designare potuisset. Additum est autem: Ego hodie genui te, quod nulli alteri probatur ctum; sed solus ille sine tempore genitus est, per quem creata constant universa. Sic istam veriloquam pulcherrimamque definitionem ad scholas suas traxit doctrina saecularis, dicens eam substantialem, supra quam genus poterat inveniri.