# In Psalterium Expositio 1.2.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.11

Vers. 8. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Hoc per habitum dicitur formamque servilem, ex eo quod Filius est Virginis. Quidquid enim in tempore accepit Christus, secundum hominem ea quae non habebat acquirit. Hic enim jubetur ut petat secundum naturam inferiorem, et accepta possideat; nam secundum potentiam Verbi, indifferenter omnia quae habet Pater, habet et Filius; nec illi necesse est petere quas simul cognoscitur possidere. Gentes autem significat nationes toto orbe divisas, quas distinctas atque separatas sanguis amplectitur. Gens enim a genere vocitatur. Sequitur, Haereditatem tuam. Cum dicit, tuam, naturam illam in Christo perfectae deitatis ostendit. Nam hoc ipsum quod ait, tuam, incarnationem Verbi esse demonstrat, ut nihil intelligatur esse divisum, quando una majestate omnia possidentur; sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia quae Pater habet, mea sunt, et omnia Patris mea sunt (Joan. XVI, 15). Haereditas vero ab hero dicia est, id est domino, quod in ea potestate libera dominetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
