Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Et possessionem tuam terminos terrae. Hic manifestatur universas gentes in Christi nomine credituras, per quem mundus, explosis superstitionibus, reconciliatus est Deo. Nam cum et hic dicit, possessionem tuam, natura humanitatis accepit, quod semper divina possedit: majestati enim ipsius dari non poterat quod habebat. Terminus autem dictus est, ut quidam voluerunt quod lapis ipse a tribus pedibus aliquid minus habet· Sed terminos terrae non otiose aestimo transeundum. Termini enim terrae sunt qui tellurem cingunt atque concludunt, ut non solum arida, verum etiam totius aeris circumjecta substantia, et omnium creaturarum significaretur integritas; sicut et ipse in Evangelio sub brevitate conclusit, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18); et Apostolus: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10).