# In Psalterium Expositio 1.2.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.13

Vers. 9. Reges eos in virga ferrea. Modo regni ejus consuetudo describitur: quoniam si ad litteram intendatur, parvae utilitatis est confringenda atque imminuenda percipere. Sed respice primum quod dicit: Reges eos, ut potestatem tyrannicae dominationis auferret. Illi enim reguntur, qui ad salutis dona perveniunt. Virga vero potestas regalis significatur, qua peccatoribus correctionis suae vindicta promittitur. Ferrea, non quia Deus ad ultionem utitur virga metallica, sed duritia ferri, rigori aequitatis decenter aptata est. Ipsa virga est de qua in quadragesimo quarto psalmo dicturus est: Virga recta est, virga regni tui (Psal. XLIV, 7): sed quid cum ista virga faciat, subsequenter explanat. Haec virga est, quae confringit ad vitam: hoc baculum, quod continet imbecilles: hoc sceptrum, quod de mortuis vivos facit. Virga enim usu humano dicta est, quod vi sua regat, et vergere non sinat innitentes.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
