# In Psalterium Expositio 1.2.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.15

Vers. 10. Et nunc, reges, intelligite. Venit ad tertium membrum, in quo jam propheta commonet ut sacramentis terribilibus patefactis, humanum genus humiliter obediat Creatori. Ubi oritur pulcherrimum deliberativum dicendi genus. Nam cum tali sacramento vulgato obstupefacta fuerint corda mortalium, saluberrimus ac necessarius suasor accedit, ut cum timore ac tremore vero Domino serviatur, ostendens ab utili et honesto, id quod in deliberationibus plurimum valet, expedire quae dicta sunt. Utile est enim: Nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Honestum: Beati omnes qui confidunt in eo. Sic deliberativum dicendi genus perfecta disceptatione completum est. Nunc ad exponenda verba redeamus. Reges, dominatores debemus advenere viliorum, qui haec et intelligere possint, et implere, Domino praestante, praevaleant. Neque enim semper purpuratos reges adverti necesse est. Dicuntur reges et quibus privata conditio est, sicut ait Apostolus: Jam sine nobis regnatis, et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnemus (I Cor. IV, 8).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
