Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.16
Unproofread scanNot analysed yet
Erudimini qui judicatis terram. Erudire, docere est; nam et ipsum nomen significat apprehensam scientiam: rudis enim dicitur novus. Eruditus, quasi a rude [ed. ,a rure] sublatus, id est ab ignorantia divisus, et in doctrinae finibus collocatus. Quod illis bene dicitur, qui jam carnalia delicia domuerunt; ipsi enim bene judicant terram, quando repressis vitiis, corporibus suis, favente Domino, praeccepta legis imponunt. Terra autem dicta est a terendo, quod commeantium gressibus atteratur.