# In Psalterium Expositio 1.2.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.16

Erudimini qui judicatis terram. Erudire, docere est; nam et ipsum nomen significat apprehensam scientiam: rudis enim dicitur novus. Eruditus, quasi a rude [ed., a rure] sublatus, id est ab ignorantia divisus, et in doctrinae finibus collocatus. Quod illis bene dicitur, qui jam carnalia delicia domuerunt; ipsi enim bene judicant terram, quando repressis vitiis, corporibus suis, favente Domino, praeccepta legis imponunt. Terra autem dicta est a terendo, quod commeantium gressibus atteratur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
