Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Quatuor membris psalmi hujus species decora formata est. In primo loquitur propheta de Judaeis propter passionem Christi. Secundo verba sunt dementium Judaeorum. Tertio dicta sunt Domini Salvatoris de omnipotenti regno et de inenarrabili generatione sua, quantum potest parvitas humana recipere. Quarto propheta loquitur commonens populos ut ad fidem Christianam, agnita Domini majestate, conveniant: scientes de via justa se esse perituros, nisi apprehenderint religionis catholicae verissimam disciplinam; quod etiam aliorum prophetarum creberrimo sermone narratur.