# In Psalterium Expositio 1.2.21

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.21

Conclusio psalmi. Nunc in medium breviter copiosum sacramentis coelestibus psalmum, peracta expositione revocemus, ut ejus virtus evidenter possit intelligi, cum ipsius valuerint membra cognosci. Respiciamus Psalmistam, quanta sit gratia Divinitatis ornatus. Ante Domini verba praedicavit, iterum post ejus dicta reloquitur. Cum praecedit propheta est, cum sequitur apostolus: quia et ventura integra fide praedixit, et prosequens perfecta veritate consonuit. Ipse autem Dominus de medio, tanquam de coelo retonans, potentiae sua nobis arcana patefecit; ut et divinitatis ejus gloriam, et incarnationis mysteria pro modulo nostro salutariter disceremus. In hoc autem secundo numero, qui ex duabus monadibus pulchre compositus est, aptissime duae nature inconfusae atque perfectae in una persona sunt positae Domini Christi: quarum est una qua regnat, et altera qua ministrat; prima creatrix, posterior creata; et ideo quae assumpsit, impassibilis; quae vero est assumpta, passibilis. Nam, sicut Patres monent, demus injurias carni, miracula divinitati; discernamus intellectu naturas, et noxios vitemus errores. Divinitas enim sic sibi humanitatem adunavit, ut nullatenus cum humanitate confundi possit, sed utraque inconfusa et adunata permaneat. Quia licet incarnationis dispensatio post resurrectionem glorificata sit, tamen in humanitatis veritate permansit. Nam cum ipse dixerit post resurrectionem apostolo Thomae: Mitte manum tuam, et vide, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Joan. XX, 27); cum partem piscis assi, et favum mellis post resurrectionem sumpserit, atque comederit (Luc. XXIV, 42); et in Actibus apostolorum legitur: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11); cum dicat etiam propheta de peccatoribus: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10), quia majestatem ejus nequeunt intueri; illud enim solis beatis dabitur, sicut in Evangelio dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), nimis exitiale est duas naturas perfectas atque adunatas in Christo non credere permanere, quas tot exemplis voluit de seipsa Veritas praedicare. Hoc Pater Athanasius Alexandrinus, hoc Hilarius Pictaviensis, hoc Ambrosius Mediolanensis, hoc Augustinus et Hieronymus, hoc Cyrillus, hoc alii multi Patres, ad tollendam quoque funditus occasionem inanissimae quaestionis, affirmant. Hoc papa Leo cum sancta synodo Chalcedonensi decrevit atque constituit (Parte II, actione 2), ut ex duabus, et in duabus naturis adunatis atque perfectis, unum praedicet Christum, quicunque vult esse catholicus. Quae si memoriae, praestante Domino, recondimus, in ecclesiasticis semper regulis ambulamus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
