# In Psalterium Expositio 1.2.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.3

Expositio psalmi. nomine ipso datur intelligi, quaedam conformatio dictionis a communione remota, quae interioribus oculis velut aliquid vultuosum semper offertur, quam traditione majorum ostentationem et habitum possumus nuncupare. Has etiam Pater Augustinus pulcherrime inter locutionum modos annumerat. Nec illud nos moveat, cum apud Judaeos ageretur, cur pluraliter gentes et populi positi esse videantur: legitur enim in Actibus apostolorum: Convenerunt enim vere in hac civitate adversus sanctum Filium tuum, quem unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus et populis Israel (Act. IV, 27). Meditati sunt quoque inania, quia Scripturas divinas sine fructu intelligentiae frequenter iterabant. Prophetatum est enim in innumeris locis de Domino Salvatore Messiam Vers. 1. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Haec figura Graece dicitur erotema, Latine interrogatio; quae multis quidem modis fit: sed ut de bis pauca ponantur, interrogamus quando aliquid scire volumus quod nesciebamus, ut est illud in futuro psalmo: Quot sunt dies servi tui, quando facies de persequentibus me judicium (Psal. CXVIII, 84)? Interrogamus etiam quae certe novimus, ut est illud: Nunquid est in idolis gentium qui pluat, aut coeli dabunt pluviam, nisi tu volueris (Jer. XIV, 22)? Est quoque interrogatio arguendi, sicut hic posita est; corripit enim populos propheta, cur fremuerint contra Dominum Salvatorem, cum causas iracundiae non haberent. Fremitus enim proprie ferarum est, qui juste furentibus datus est, quando, ratione postposita, belluino furore succensi sunt. Et quoniam nobis frequenter figurae ponendae sunt, oportet in ipsis primordiis ejus rei definitionem dare, ut cum nominata fuerit, valeat evidenter agnosci. Figura est, sicut esse venturum, quem illi maximo errore decepti non venisse, sed adhuc venturum esse confidunt. Merito ergo inania meditabantur qui ejus adventum fructuosum nequaquam intelligere potuerunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
