# In Psalterium Expositio 1.2.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.8

Vers. 5. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Sed ne irridendos tantum impios putaremus, nunc eos graviter commemorat arguendos. Ira vero et furor similia sunt verba praecedentibus. Nam Deus et cum tranquillitate judicat, et servata pietate conturbat: non in malos motu aliquo surgente candescens, sed ab eis suae gratiae momenta suspendens. Ira ergo Dei vocatur retributio peccatorum; nam motus Divinitas beata non patitur, quae semper eadem, aeterna, atque immobilis perseverat. Sed ista conversio humanae convenit fragilitati, ut de laeto quis tristis, de placato iracundus, de benevolo reddatur offensus. Tunc loquetur, illud tempus significat, cum judicare venerit mundum. Merito ergo ira et furor dicitur, quando omnia peccatoribus obstinatis, suis meritis apta redduntur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
