# In Psalterium Expositio 1.2.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.2.9

Vers. 6 Ego amem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Hactenus et sua persona propheta locutus est; nunc per figuram, quae Graece dicitur exallage, Latine permutatio, verba referi Domini Salvatoris, qui se Regem a Patre constitutum esse testatur. Quod etiam scriplum est de ipso in titulo passionis: Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19). Hoc nec Pilatus deleri passus est, qui eum Judaeis cruci tradidit affigendum. Hoc etiam Magi inquirendo professi sunt: Ubi esi qui natus est Rex Judaeorum (Matth. II, 2)? Sequitur, super Sion montem sanctum ejus. Nomen enim istud multarum quidem rerum absolute fecundum est. Medo enim significat Ecclesiam, modo ipsum Dominum Salvatorem, modo Jerusalem futuram. Et quia verbum hoc frequenter iterandum est, Convenit magis ut per loca singula congruis satisfactionibus explicetur. Sion hic Ecclesiam debemus accipere, quam mentem appellat propter eminentiam honoris et firmitatem fidei. Sion enim Hebraea lingua dicitur specula, quae competenter aptatur Ecclesiae quoniam ad futuras spes sufficienter instructa, promissiones Domini mentis providentia contuetur; nec tantum praesentibus quantum futuris bene beneficiis gloriatur. Merito ergo Sion Ecclesia dicitur, quia speculatio ejus in illa Contemplativa virtute defigitur. Super eam revera Christus est Rex, quoniam ab ipso regitur atque disponitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
