Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.20.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Dominus in ira tua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Ordo judicii pulcherrima narratione describitur. Illos enim peccatores qui se pro actuum suorum malignitate discruciant, ira Domini dicit esse turbandos, quando audient: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41); et istam sententiam consequantur, ut perpetua flamma devorentur. Nam jussionem Domini nulla mora subsequitur, sed mox ut discernit, impletum est. Iste tamen ignis sic absumit, ut servet; sic servat, ut cruciet; dabiturque miseris vita mortalis, et poena servatrix.