Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.20.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Quoniam dabit eum in benedictione in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vulla tuo. Gradatim descendit ad illam gloriam declarandam quam Christus Dominus secundum carnem a Patre clarificatus accepit Dicit eum dandum et te In benedictione, quae nullo possit fine concludi. Verum haec verba pia examinatione pensanda sunt, ut tantae rei nobis elucere possit arcanum. Multis locis jam diximus suscipiendum esse pro parte membrorum, quod ipsi Domino Salvatori non potest convenire; sicut et Patres nostri similia loca exposuisse declarantur. Quapropter laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, suscipiendum est de unoquoque fidelium, de quibus et alter psalmus dieturus est: Et habitabunt recti tum vultu tuo (Psal. CXXXIX, 44). Laetificari enim de vultu Domini, alterius cognoscitur esse personae; quod de Christo intelligi catholica non permittit Ecclesia, quae sic unita Verbo cognoscitur, ut una sine dubio intelligatur esse persona.