Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.21.41
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 38. Annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Id est evangelistae praedicabunt Filium Dei; ipse enim est justitia Patris. Illi ergo populo praedicanda est justitia, qui crediturus est Deo, qui peccatorum morte derelicta venit ad vitam, qui sic beneficio Dei ex fide nascitur, ut in aeternum vivere mereatur. Quapropter nimis apte dictum est Christianum populum Dominam fecisse; creavit enim, quando illum de ventre matris eduxit; sed tunc eum a peccatis liberum fecit, quando Christianum per aquam regenerationis instituit. Animo vero condendum est, quod iste et alii psalmi, qui de Passione Domini loquuntur, in spe Christianorum maxime terminantur; ut hac dispositione mirabili cognoscamus salutem credentibus tali mysterio contributam.