Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.21.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Postquam se dixerat auditum non fuisse: ne quis putaret Deum Patrem proprium Filium non amare, quia eum dissimulavit audire, de quo ipse testatus est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17); adjecit magnae dilectionis indicium, dicendo: Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In sancto habitas, incarnationem suam declaravit; sicut et in alio loco dicit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV, 2), Laus Israel, per modum definitivum dicitur quid sit Pater, id est laus Israel. Deum quippe videntium ipse revera laus est, qui sanctis omnia glo…sa concedit. Et est tertia definitionis species, quae Graece ποιόηκ, Latine qualitativa dicitur. Haec dicendo quid, quale sit, hoc unde agitur, quid sit evidenter ostendit.