Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.22.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Et ut inhabitem in demo Dom ni in longitudinem dierum. Finis iste pendet de superioribus dictis. Ideo enim illa professus est sib esse concessa, ut ad habitandum in domo ejus gloriae perveniret. Ipsa est enim bonorum onmium completiva perfectio, sicut in alio psalmo dicit: Beati qui habitant ia doma tua! in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Domus quippe Domini futuram significat Jerusalem, que in longitudinem dierum sine ambiguitate consistit. Ipsa est enim beatitudo perpetua, et sine fine laetitia. Memento autem quod in priore versu psalmi hujus, id est Dominus regit me, et nihil mihi deerit, breviter dixit, quod m subsequentibus latius enumeravit, Quae figura dicitur epitrochasmos, id est dicti rotatio, cum succincte ea quae sunt effusius dicenda perstringit. In hoc autem versu finali, id est, Ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum, epiphonema, id est acclamatio, nobilissima nimie figura posita est, quae post narratas res breviter cum acclamatione prorumpit, post omnia desinens in exaggeratissimam summitatem. Sic psalmi istius principia, media, et finis, detora diversorum schematum luce radiantur