# In Psalterium Expositio 1.22.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.22.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.22.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Vir ille sanctissimus, qui per gratiam baptismatis innovatus, pauperem se Domini abjecta saeculi pompa noscebat, in conscientiae cubili latus exsultat, et a Domino se protegi jucunditate dulcissima profitetur. Dicit enim regi se a Domino, ubi est defensio fortis et magna securitas, ubi nemo metuit inimicum, ubi jam nullus sua imbecillitate turbatur. Addendo autem, nihil mihi deerit, divitias suas pauper ille noscebat, cum sibi a Domino substantiam spiritualem Crederet nihilominus conferendam· Sed audiamus in subsequentibus, quam sit dives ista paupertas, quae tantis bonis repletur quanta continere regum thesauraria non merentur. Quae figura Graece dicitur synathroismos, Latine congregatio, quoties multa in unum colliguntur, et velut pondere facto audientium animis offeruntur. Hoc schema sive in laudibus, sive in vituperationibus, inter oratores violentissimum haberi solet.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
