Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.22.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Quartum beneficium memorat, quod est sollicitius indagandum. Nam cum super justitiae semitas ambulare superbiae sit, cur saucius vir illuc se gaudet esse perductum, quod dominicis regulis videbatur esse contrarium? Sed hic super taliter accipiendum est, quemadmodum si dicatur, positus est super populum corrigendum, quos debeat justitiae semitas edocere; sicut et alius propheta dicit: Super excelsa statuit me, ut vincam in claritate ipsius (Habac. III, 19). Quod autem ait: Propter nomen suum, famulus Christi gaudebat se ad illam scientiam pervenisse, ut posset Domini jussa vulgare. Semita enim justitiae sunt duo praecepta salutaria, in quibus lex et prophetalis sermo concluditur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et prozimum tuum sicut teipsum (Deut. VI, 5). Merito ergo super semitas justitiae deductum se esse gaudebat, qui animi contemplatione profecerat. Addidit, propter nomen suum, ut nemo diceret meritis suis collatum, quod divina gratia probabat esse concessum.