# In Psalterium Expositio 1.22.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.22.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.22.8

Vers. 4. Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum et. Quinta succedit gratia, quam revera constat unicuique firmissimo catholico contribulam. Dicit enim, etsi inter haereticos et schismaticos ambulem, qui recte umbrae mortis esse dicuntur, quoniam exitii figuram portant, cum ad inferna perducunt, non timebo eorum pravas suasiones; quia tu praesentiae tuae tuitione me defendis; sicut scriptum est in propheta: Non te deseram, non te derelinquam (Jos. I, 5). In isto quippe mundo Ecclesia inter iniquos ambulat, donec judicii dies bonorum malorumque sequestrator advenerit; sicut propheta dicit: Spiritus, inquit, vultus nostri Christus Dominus, sub cujus velamento vivimus inter gentes (Thren. IV, 20). Sive umbra mortis, absolute diabolus est, qui obscure nobis laqueos ponit, ut per nebulas ipsius decepti, in aeternae mortis praecipitia corruamus. Sed haec non timentur a vero fideli, etsi in ipsorum medio divina misericordia fretus ambulate praesumpserit. Cur enim vir justus illos timeat qui sanctos timent, et invita illis voluntate deserviunt?

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
