Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.24.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem psalmus David. Quoniam tituli verba jam nota sunt, et psalmus iste Hebraeorum primus alphabeto descriptus est, de ejus magis virtute dicendum est. Per totum igitur libram, duo istorum genera sunt psalmorum: unum quod integrum alphabetum continere monstratur, ut est centesimus decimus, centesimus un…ecimus, et centesimus decimus octavus, qui justos ut puto, indicant laudes Domini, ipso largiente, perfecta meritorum devotione cantare; ut fuit Nathanael, de quo Dominus dicit in Evangelio: Ecce vere Israelita in quo dolus non est (Joan. I, 47); et Jeremias propheta, dc quo idem Dominus ait: De ventre matris tuae vocavi te, et in vulva sanctificavi te (Jerem. I, 5). Job quoque similiter Domini voce laudatus est, ait enim: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir justus et simplex et rectus, timens Deum, ac recedens a malo (Job II, 3)? Et caeteri qui tantum ipsi soli Deo sunt noti. Sed cum ad eos perventum fuerit, evidentius explanabitur. Aliud genus est, quod subtractis quibusdam litteris, osten dit tales in Ecclesia psallere, quibus non adeo omnium bonorum operum arridet integritas, ut est praesens psalmus, trigesimus tertius, trigesimus sextus, et centesimus quadragesimus quartus, de quibus suo loco latius distinctiusque dicetur. Nunc autem noverimus hunc sextam et decimam nonam litteras non habere; reliquas vero in textu Psalterii minio pingendas esse judicavi, ne qua legentibus confusa nasceretur obscuritas. Hae autem alphabeti litterae, quae verba significent, Hieronymi Patris breviter labore collectae sunt; quod tamen Scripturis divinis non cognoscitur insuetum. Nam et Jeremias captivitatem Jerusalem quadruplici alphabeti lamentatione deflevit, docens litterarum sacramenta, etiam rerum nobis coelestium indicare mysteria.