Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.24.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. NUN. Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis. In hoc versiculo diligenter credentium animos mentesque roboravit. Primo quia humana consuetudo mutabilis est, firmamentum ejus Dominum dicit futurum, ut de se dubitare non debeat, cum fati promissione solidatur. Sed vide quod dicit timentibus eum. Ista enim superbis et audacibus non promittit. Et intuere quam vim habeant verba disposita. Humanus timor diffidentiam tribuit, divinus autem spei firmamenta concedit. Secundum istud est amplectendum, nimisque necessarium, ut lex ejus ipsius nobis munere declaretur, sine quo nec inlelligere quid quam boni possumus, nec perficere laudanda praevalemus.