Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.24.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. GIMEL. Vias tuas. Domine, notas fac mihi, et semitae luas edoce me. Inter vias et semi as non parva distantia est. Vias enim dicimus, quas commeantium generaliter licentia pervagatur, quae dictae sunt a vehenda. Semitae vero sunt quae angusto calle diriguntur, nec vulgo notae sum, sed occultis itineribus ambulatur. Dicta est enim semita, quasi semivia. Quapropter vias dicamus ad vitae ordinem pertinere, in quo ambulat et doctorum conversatio, et simplicium multitudo. Semitas autem legis intelligentiam debemus accipere, quae et paucis notae, et difficultate sui probantur angustae. Sequitur enim, edoce me; qui sermo non ad callem, sed ad legem magis noscitur pertinere