# In Psalterium Expositio 1.24.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.24.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.24.8

Vers. 6. ZAIN. Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris; secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, Deus, Delictum quidam volunt levius esse quam peccatum, dictumque ab eo quod viam linquat aequitatis, non tamen in summa criminum pravitate versetur. Delictum est enim avidius cibum sumere, cachinno incompetenter resolvi, otiosis verbis operam dare, et extera hujuscemodi, quae gravissima non videntur esse peccata, sed tamen constant esse prohibita. Juventutem vero non tantum floridam aetatem posuit, sed praecipitationis audaciam. quae in illa aetate facillima est, dum calor animi modestiam conversationis excedit. Nam multi juvenes morum gravitate maturi sunt; econtra quidam senes levitatis crimine maculantur. Ignorantiae autem dixit, quia multa facimus quae mala esse nescimus; damus plerumque ignari consitium, quod laedat alterum; damus velut pro remedio aegroto cibos qui vehementer affligant. Ipsam quoque legem frequenter offendimus ignorantes, quam non licet ignorari, dum eam voluerit Divinitas a guenelitalte cognosci semperque retineri. Alii autem dicunt delictas ignorantiae etiam ad parvulos pertinere, qui licet invalido sensu sopiti sint, tamen originali peccato probantur obnoxii. Petit ergo ut delicta juventutis et ignorantiae ad vindictam reservare non velit, sed tanquam excidant illi, ita ad judicium non patiatur adduci. Ideoque precatur Ecclesia ne delicia meminerit, sed potius memor sit ejus secundum magnam misericordiam suam.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
