Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.24.9
Unproofread scanNot analysed yet
Propter bonitatem tuam, Domine. Dicendo; Propter bonitatem tuam, Domine, fecit intelligi non propter meritum meum. Unde nulli fas est aliquando praesumere, nisi quem graviter contingit errare. Quae figura dicitur emphasis, id est exaggeratio: sed hic illa ejus species esi, quae significat id quod non dicit. Merito ergo illius bonitas veraciter praedicatur, de quo ser ptum est: Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19)).