Latin
1.25.1 to 1.25.2
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.25.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus David. Cum psalmus significent in actibus nostris convenientiam spiritualium rerum, David autem manu fortis atque desiderabilis, totus hic textus ad perfectum aptandus est Christianum, qui Domino largiente diversorum laude meritorum in Ecclesia ejus constanti animo perseverans, divinis se beneficiis consolatur. Sed tamen cnm talis hymnus dicitur, necesse est ut ad Christum Dominum intelligentiae virtute referatur. Divisio psalmi Sanctus iste quem diximus, primo modo psalmi innocentiam suam respici deprecatur, quia cum iniquis hominibus non habuit portionem. Secundo supplicat ne haereticis aut schismaticis in judicio Domini misceatur, quoniam domum ejus se dilexisse testatus est.