Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.25.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Quoniam misericodia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Hoc erat unde lentationum pericula non timebat, quia misericordiam ejus non poterat oblivisci. Jugiter enim sibi subveniri facit, cui collatum beneficium ante oculos semper assistit. Qua de re etiam Domino complacuisse se dicit. Complacere est autem cum sanctis Domini aeternam gratiam promereri. In veritate, id est in Christo tuo, qui ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Aliter enim Patri non potest complacere, nisi qui tali fuerit credulitate firmatus.