# In Psalterium Expositio 1.25.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.25.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.25.7

Vers. 5. Odivi congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo. Minus fuerat sancto viro malum vitasse concilium, nisi et congregationem odisset omnimodis subdolorum. Odium enim significat divisionem, sicut est in amore collegium. Et cum. superius se dixerit in vanitatis concilio non sedisse, modo se profitetur cum impiis non sedere. Utrumque quidem erat omnino deserendum. Sed alii sunt vani, alii impii. Vani suut qui caducis inquisitionibus occupantur, et in superflua tempus narratione consumunt. Impii autem, haeretici, qui quaestionibus perfidis Scripturas divinas depravare contendunt, sicut Petrus apostolus ait: Depravantes eas ad suum interitum et perditionem (II Petr. III, 16). Hos ergo ut rosque jure monet esse fugiendos, quia illi superfluitates diligunt, isti tela perversitatis infigunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
