# In Psalterium Expositio 1.26.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.26.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.26.14

Vers. 14. Adjutor meus este, ne derelinquas me … que despicias me, Deus salutaris meus. Ubi sunt qui humanis meritis dicunt aliquid applicandum? Petit rex et propheta,. plenus gratia et benedictione coelesti, ne deseratur a Domino. Scit enim quia si ille reliquerit, nulla se potestas regere praevalebit. Nec semel ei petiisse sufficit, nisi hoc ipsum sub repetitione geminaret. Despici enim semper addicti est, nec securus reddi potest, nisi quem judicis serenus oculus intuetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
