# In Psalterium Expositio 1.26.17

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.26.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.26.17

Vers. 17. Ne tradideris me in animat persequentium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Secundum historiam potest in· telligi de Saule, qui eum acerrimo odio persequebatur. Sed quoniam rex erat, nec poterat solus agere quod jubebat, apte numerus plumis hic positus est. Simili modo cum Doech Idumaeus eum prodidisse legatur, plurali numero posuit, testes iniqui. Fieri enim potuit ut quando eum regi accusavit, per testes alios dicta sua probare voluisset. Quapropter congrua positus pluralis numerus advertitur, quando pesona talis per unum tantum non poterat facile accusari. Testes ergo iniqui fuerint ……… Idumaeus, ejusque similes, qui cum prodiderunt Sauli a propheta Acbimelech fuisse susceptum, et gladium illi sumptusque datos; quod rex sacerdotis atque filiorum ejus morte reseravit. Mentiti sunt enim dicentes contra regem Saulem David consilia fuisse data. Deumque pro eo fuisse deprecatum; quod latius Regum textus eloquitur (I Reg. XXII). Pulcherrime autem dixit sibi, quia mendacii sui poenae recipit qui falsum testimonium proferre conte…dit. Sive, ui alii dicunt, idioma est Scripturae divinae, ut pro singulari pluralis numerus apponatur; et iterum pluralis pro singulari numero inveniatur adjunctus; sicut de Herode mortuo legitur dictum: Mortui sunt qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 29); vel Moysi de Pharaone pronuntiatum est: Quia mortui sunt qui quaerebant animam tuam (Exod. IV, 19.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
