# In Psalterium Expositio 1.26.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.26.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.26.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Dominus illuminatio mea et satus mea, quem timebo? Vers. 2. Dominus defensor vitae meae, a quo trepid…bo? Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meos. Vere. 3. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Hos tres versos paulo sollicitius audiamus, sum enim magnae argumentationis formula comprehensi, quam Graeci epichirema, Latini exsecutiones vel approbationes vocare maluerunt. Hoc argumento utimur quoties rem de qua agitur per exemplum aliquod probare conten limos. Causa enim hic proposita est in uno et semi versiculo. Dixit enim; Domnus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? In alio semis et uno versiculo subjunxit exemplum, quia minime trepidare debuisset, quando illi magis cadunt qui persequi probabantur. Ait enim: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Qui tribulam me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Sic istius epichirematis breviter forma perfecta est. Nunc ad exponenda verba redeamus. Propheta ergo dicit exsultans, se quemquam hominum non timere, quoniam a Deo fuerat illuminatus, ostendens formidinem semper habere tenebras suas, quando contra eam ponitur illuminatio superna. Sequitur, et salus mea. In quo verbo cuncta concludit, et valetudinem corporis, et animae sospitalem. Utraque enim sunt indicia salutis, quando sustinent videlicet gravissimas passiones. Quem timebo? id est nullum hominum formidabo. Timor enim fecerat Domini, ne quemquam alium timere potuisset, Sequitur: Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Multi per actus iniquos accepta Dei munera perdiderunt. Quorum autem defensor fuit Dominus, nullatenus aliquid amiserunt. A quo trepidabo? Interrogative pronuntiandum est, id est a nullo, sicut et superius posuit, quem timebo? Talea quippe interrogationes pro abnegationibus accipiendas esse non dubium est. Addidit: Dum appropiant super me nocentes ut edant car…co meas. Truculentium inimicorum hic vota panduntur, qui non solum exstinguere, sed etiam aviditate furoris, ipsas quoque humanas carnes cupiunt crudeliter devorare. Et ideo inimicorum tanta feritas proditur, ut liberationis gratia duplicetur. Adjecit: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Ver us iste pendet de superiore sententia; probatio est enim quomodo nullum timere debuisset. Nam si persecutores qui formidari poteram, subruerant, quis, rogo, timor erit, quando potius illi cadunt, qui impugnare videbantur? Consequenter autem verba sunt posita; prius fuit infirmari, post cadere. Et Intuere quoniam hic fidelium beneficia breviter exponuntur, ut non illi qui passionibus premuntur, sed Illi magis corruant qui innocentium sanguinem devorare festinant.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
