Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Salutari probatione completa, propheta laetus exsultat, decoram emphasim, id est exaggerationem facietis, ut si adversus ipsum solum castrorum coeat multitudo, stabilitas mentis ejus non debeat commoveri, dum soleant homines plurimorum oppugnatione terreri. Castra enim valida munitio est, quam expugnare facile non potest impetus irruentis. Sed haec omnia sibi dicit esse contemptibilia, cum valletur auxiliatione divina.